1° Forum Olio di Oliva

della Valle di Fasanella Elemento essenziale  

della Dieta Mediterranea

Martedì 30 Dicembre 2008

 

Il Presidente della Pro Loco Antonio Luciano Scorza

presenta

la pergamena

della fondazione e dotazione

della Certosa di Padula

scritta dal Conte Tommaso Sanseverino

il 28 Gennaio 1306

nel contesto del grande

patrimonio storico-artistico, economico ed ambientale.

Questo documento, pubblicato da Mons. Antonio Sacco nel libro 

La Certosa di Padula, Roma, 1914, pp. 103-105,
 

è importante perché ci fà conoscere che a Fasanella

si produceva un’olio di oliva molto speciale,

il miglior olio della provincia di Salerno.




II.

1306 – 28 GENNAIO

_______

 

Diploma di fondazione della Certosa e di dotazione 

generale del Conte Tommaso Sanseverino.

 

                                                                                                   Archivio di Stato di Napoli – Monasteri soppressi – Vol. 1564.

REVERENDIS in christo patribus et sibi in christo  dilectis domno et venerabili Priori cartusie  ac ceteris prioribus in generali capitulo congregatis Thomas de sancto Severino comes marsici salutem in domino sempiternam. Inter cetera opera pietatis que omnipotens Deus gratificat et acceptat, illud non mediocriter sibi placere confidimus, cum pia loca ac sancta monasteria construuntur, in quibus a sanctis suis idem dominus noster colitur et laudatur, quia congregatis Thomas de sancto Severino comes marsici salutem in domino sempiternam. Inter cetera opera pietatis que omnipotens Deus gratificat et acceptat, illud non mediocriter sibi placere confidimus, cum pia loca ac sancta monasteria construuntur, in quibus a sanctis suis idem dominus noster colitur et laudatur, quia dum a servis suis laudibus et obsequiis eius insistitur per huiusmodi lucis exempla et de linquentium vita corrigitur et devotorum corda ed dei amorem validium inflamantur. Nos itaque ab ineunte pueritia sacri ordinis vestri respersi fragrantia et odorifera opinione referti semper ordinem ipsum pia devotione gestavimus et in intimis cordis nostri, ut si aliqua se offerret opportunitas aliquam domum de ordine ipso in terra nostra padule locaremus, quia igitur domus, officine et edificia ecclesiae sancti Laurentii site in tenimento terre nostre padule de valle diani caputaquensis diocesis cum omnibus iuribus et pertinentiis eiusdem ecclesie ad nos nuper sunt per modum permutationis rationabiliter devoluta, volentesque quod dudum salubriter concepimus perducere ad effectum, ipsas domos edificia et officinas cum vineis ortis terris cultis et incultis possessionibus arboribus fructiferis et infructiferis pratis pascuis molendinis et aliis omnibus iuribus proprietatibus et pertinentiis ad dictam ecclesiam sancti Laurentii quomodolibet pertinentibus ad onnipotentis dei gloriam et honorem ac pro rimedio et salute anime nostre et parentum ac successorum nostrorum vobis ac ordini vestro pure et inrevocabiliter in perpetuum damus concedimus et tradimus ac etiam assignamus. Item donamus vobis tradimus et concedimus nomine et vice eiusdem loci, ac pro ipso inrevocabiliter in perpetuum startiam nostram magnam cum paleariis positam in tenimento dicte terre nostre Padule in contrada seu loco qui dicitur aquasparta, que cingitur ab uno latere via publica que dicitur via de trappo, et ab alio latere via que dicitur carcario cum aliis finibus eiusdem startie cum introitibus et exitibus suis et cum iuribus et pertinentiis spectantibus ad tandem ed habendum supradicta omnia et singola tenendum, et possidendum utendum atque fruendum et faciendum in ei set de eis quicquid vobis vestrisque successoribus nec non prioribus et fratribus qui in dicto loro [loco] pro tempore fuerint visum fuerit expedire, concedimus etiam damus et tradimus vobis vice et nomine dicti loci inrevocabiliter et imperpetuum (sic) decimam tam baiulationum terrarum videlicet, dicte terre nostre Padule et castri sanse, quam omnium proventuum terrarum vinearum ortorum arborum et molendinorum nostri demani seu domini, nec non et animalium omnium cuiuscumque generis existant et fructuum eorundem que nunc habemus et sumus in posterum abituri tam nos quam heredes et successores nostri in eiusdem terris nostri set castro Sanse et territoriis ac districtibus eorumdem. Damus etiam tradimus et concedimus vobis vice et nomine loci predicti ac pro ipso inrevocabiliter in perpetuum ius pascansi (sic) et pascari (sic) faciendi pro usu priori set fratrum ac personarum que in loco predicto pro tempore fuerint in pascariis omnium fluminum et aquarum nostrarum totius vallis diani libere et absolute non obstanibus quibuscumque defensis mandatis seu contradictionibus per nos vel per heredes seu successores vel officiales nstros factis seu in posterum faciendis. Item donamus vobis vice et nomine quo supra tradimus et concedimus inrevocabiliter in perpetuum medietatem decime que nos contingit quocumque modo iure vel titulo in civitate nostra policastri de piscibus et piscationibus civitatis eiusdem, ita quod ex nunc portio ipsa prioribus et fratribus qui in dicto loco pro tempore fuerint eorumque familiaribus et nunciis seu procuratoribus perpetuis temporibus per officiales nostros qui in dicta civitate pro tempore fuerint integre et sine diminutione aliqua tradatur et assignetur.
Item donamus tradimus et concedimus vobis vice et nomine dicti loci ac pro ipso inrevocabilter et in perpetuum in annuos redditus decem quarantinas boni et puri olei super oliveto caparrate territorii castri nostri fasanelle, itaquod singulis annis tempore recollectionis eidem Priori et fratribus dicti loci seu eorum procuratoribus et nunciis per officiales nostros qui in dicto castro fasanelle dicta olei quantitas integre tribuatur.
Concedimus etiam et tradimus et graciose vobis et per vos eidem loco ac priori et fratribus qui ibidem pro tempore fuerint, quod animalia que habent et abituri sunt cuiuscumque generis existant su mere in perpetuum possint pascua et libere pascuare in omnibus tenimenti set silvis ac pascuis nostris omnium terrarum et locorum nostrorum,que nunc habemus et abituri sumus in posterum tamquam nostra sine aliqua prestatione pedaggi seu salariicuiuscumque. Volumus preterea et concedimus eisdem priori et fratribus que de omnibus que ipsi per se vel eorumconversos redditos vel familiares vendiderint seu alienaverint quocumque titulo et de omnibus que emerint vel acceperint seu ad ipso set dictum locum quocumque titulo iure vel causa devenerint in omnibus terris nostris libertatem plenariam et franchitiam in perpetuum habent ipsaque bona libere et integre teneant habeant et possideant pleno iure, nec ad prestationem seu solutionem alicuius census servitutis homagii pedaggi vel plateatici seu cuiuscumque solutionis pecuniae aliquatenus teneantur. De supradictis autem omnibus et singulis religiosum irum et fratrem Michaelem Priorem monasterii sancti Bartholmei de trisulto eiusdem ordinis procuratorem vestrum ad novas domos recipiendas specialiter ordinatum nomine vestro ac prioris et fratrum qui in dicto loco pro tempore fuerint per nostrum anulum presentialiter investivimus et in possessionem induximus, corporaliter presente vidente et consentiente dicto henrico charissim primogenito nostro et supra scripta ac infrascripta omnia ratificante ac etiam acceptante. Dantes et concedentes dvobis et iam dictis Priori et fratibus potestatem plenariam et liberam facultatem corporalem possessionem et tenutam supradictarum omnium rerum et bonorum auctoritate propria intrandi et accipiendi ipsique bonis et rebus fruendi et utendi pro vestre et ipsorum beneplacito voluntatis. Nec non disponendi ordinandi et faciendi de ei set in eis quicquid vobis ac priori et fratribus supradictis ad utilitatem et comdum discti loci visum fuerit expedire. Has donationes concessiones libertates et immunitates vobis facimus indulgemus atque concedimus ad subtentationem comodum et utilitatem nove domus seu monasterii construendi et edificandi auctore domino prope ecclesiam  sancti Laurentii prelibatam. Qod monasterium una cum hedeficiis cellis etofficiis debitis et secundum morem vestri ordinis constructis nos edificari et construi facere promictimus _________ (sic) nostris sumptibus et expensis. Et si ante consumationem vel perfectionem eorumdem edificiorum nos decedere forte contingerit, eundem dominum henricum primogenitum nostrum presentem volentem et consentientem ad predicta edificia perficienda et completanda specialiter et principaliter astringimus ac etiam obligamus. Promictimus in super nos nostrosque successore set heredes supradicta omnia et singula perpetua rata firma et illibata servare et  contra non facere vel venire de iure vel de facto directe aliqua ratione vl causa ad penam et sub pena dupli valoris rerum omnium predictarum solvenda pro medietate curie Regie et pro alia medietate vobis pro ordine vestro predicto. Qua pena soluta vel non, predicta omnia et singula nichilominus in suo robore perseverent renuntiantes espresse insupradictis omnibus et singuls omniumlegum etiuris ausilio tam canonici quam civilis per quod possemus nos vel nostri heredes seu successores ad irritandum donationes concessiones vel munitates (sic)seu libertates predictas tueri in aliquo vel iuvari. Hoc tamen addito et addiecto quod monasterium quod ibidem authore (sic) domino fiet nullis unquam temporibs quocumque colore quesitoabalienetur sive separetur a vobis et ab ordine vestro predictosed simper monasterium ipsum vestrum membrut existens ex regulis sacri ordinis vestri observantia spiritualibus semper ac temporalibus amplietur augmentis (155). In quorum omnium testimonium et perpetuam firmitatem presens privilegium expeditis omnibus confectum vobis et fratribus dicti loci concedimus sigilli nostriet henrici nati nostri predicti munitine roboratum. Datum in casali sancte palchute (?) (156) anno domini millesimo tricentesimo  sextomense Januarii Die vicesimo [vigesimo] octavo eiusdem quarte indictionis (Locus quorum sigillorum pendentium).

       Extracta est presens copia a suo originali in bergameno scripto esistente in monasterio sancti laurentii et penes Reverendo set monachos (157) dicti monasterii licet aliena manu tamen facta collazione concordat, meliori semper salva etc. Verum in duobus locis dicti originalis ob antiquitatem et consumationem dicti originalis partes non bene legi possunt et ubi in presenti copia fuit omissis locus et rigatus videlicet ubi legitur antea padule et deinde et castro et ubi legitur antea promictimus et postea nostris. Et in fidem Ego Notarius Marcellus de Alexio me subscripsi et meum consuetum signum apposui. (Adest signum notarii).

____________

     (155) Qui il manoscritto, nella copia di Napoli, dice chiaro applicentur augentes, che non ha alcun senso; mentre certo il pensiero a chi ha scritto il documento, è stato ispiratodal Messale romano, nel quale in più orazioni si domanda che la Chiesa <<spiritualibus et tempotalibus amplificetur augmentis>>. Il pensiero poi si è frequentemente ripetuto, tanto nelle messe del tempo che dei Santi, che qualunque laico, compilatore del diploma, massime nel trecento, poteva saperlo.

Invero nel venerdì dopo la domenica IV di quaresima si prega che la Chiesa <<aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxilia>>. E lo stesso concetto è espresso, con sola differenza di parole, nella dom. III dopo Pasqua (postcommunio) nella XVI dopo Pentecoste, e nel sabato delle quattro tempora di Settembre. Nel proprio dei Santi,al 13 Giugno (S. Antonio di Padova): <<ut spiritualibus semper muniatur auxiliis et gaudiis perfrui mereatur aeternis>>. Finalmente il 4 Agosto (S. Domenico): <<ut temporalibus non destituatar auxiliis et spiritualibus semper proficiatincrementis>>.

Questi confrontibastano a provarloche la correzione non è arbitraria. V. Missale romanum ex d.creto sacros. Concilii Tridentini restitutum, etc.

     (156) Del nome di questo casale si è detto in fine della pag. 67 e alla nota 60 nella pag. seguente.

     (157) Qui chi trascrive si mostra poco pratico delle consuetudini certosine, dando del reverendo, comune a tutti gli ecclesiastici in generale. Tra questi monaci il titolo reverendo si è dato e si dà solo al priore generale di Grenoble, talchè tra i Certosini basta dire il Reverendo Padre per indicarlo. Agli altri monaci si dà del venerabile, in uso tra loro oggi,al trecento e prima.

     La regola, che determina tutto, bada anche ai titoli; ed accorda ai monaci, sianopure costituiti in dignità, soltanto il dominus. Però i semplici monaci si dicano frati, se nella contrada, dice la stessa regola, fa brutta impressione il dominus. Non mai il dominus ad alcuno. <<Nulli praelati aut subditi ordinis domini appellentur, sed domni; et Monahi,Fratres, in provinciis illis, in quibus inter seculares esset scandalum,si vocaretur domni.>> - Così nei citati Statuta, parte II, capo XXII,pagina 200,e altrove.

     La differenza tra dominus e domnus è notissima nel linguaggio liturgico. V. il Breviario romano, in principio, e il Du Cange.